Liber Primus Samuelis*

Caput 23: Versus 11

Descendet.RAB.Si hic steteris descendet Saul, et tradent te viri Ceilae in manus ejus: ergo voluntatem eorum indicavit. Viri autem Ceilae ingrati beneficiis David, quos de manibus Philisthinorum liberavit, Judaeorum infidelitatem significant et inconstantiam qui Redemptori suo ingrati apud saeculi potestates insidiantur. Ceila autem interpretaturad fundam jacta,velexcellens sibimet. In circuitu impii ambulantPsal. 11.. Et,Stultus ut luna mutaturEccli. 27..
(* Traductions européennes)